- AMUN
- AMUNh. e. Occultatus, Iovis nomen apud Aegyptios; Graeci ac Latini Ammon extulêre: quô occultatum seu occultationem significari Manethos Sebennita voluir, apud Plutarchum de Iside et Osir. Meminit eius quoque Iamblichus apud Cael. Rhodig. l. 18. c. 37. Opifex, inquiens, ex Aegyptiorum Theologia, Intellectus, qui et veritas est et dominus, atque sapientia, quatenus in genere progrediens, occultam latentium rationum potentiam traducit in lucem, Amun Aegyptiâ linguâ vocatur. Quatenus autem sine mendacio peragit omnia, et artificiose simul cum veritate, Phtha nuncupatur. Graeci vero hunc Vulcanum nominant, artificiosum duntax at considerantes. Quatenus vero essector est bonorum, appellatur Osiris, aliasque denominationes habet, propter potentiasactionesque difserentes. Vide Tob. Pfannerum System. Theol. Gentil. purior. c. 1. §. 12. E quibus obiter colligas, Sapitentiores Gentilium, non tam multos Deos coluisse, quam uni Deo, propter varias virtutes actionesque, varia tribuisse nomina. Concordat autem significationi vocis Amun, ista Templi Saitici Minervae dicati Inscr. apud eundem Plur. d. l. Καὶ τὸν ἐμον` πέπλον οὐδείς πω ςθνητὸς ἀπεκάλυψεν, Meum peplum nemo adhuc mortalium detexit. Nimirum magis quid non sit, quam quid sit Deus, sciri posse, forre eriam hôc epithetô indigitare voluerunt Aegyptii. Certe enim, ut Prudentii contra Symm. l. 2. v. 94. adducam verba:---- Cum divinis agimus de rebus, et illumQui vel principiô caruit, vel sine carebit.----- ----- -----Coniectare animô contendimus, exigua est visHumani ingenii, tantoque angusta labori.Quippe minor Natura, aciem si imendere tentetAcrius, ac penetrare Dei secreta supremi:Quis dubitet victô fragilem lassescere visu,Vimque fatigatae mentis, sub pectore parvo,Turbari, invalidisque hebetem succumbere curis?Vide eundem Pfannerum c. 2. §. 33.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.